Latin
ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 60
Unproofread scanNot analysed yet
Multa siquidem hinc sequuntur absurda, &si nihil aliud, sanè tot Cometae in aethere cursum praecedentibus aliquot annis exercere certissimè à nobis animaduersi, qui nullius orbis ductum concomitabantur, idipsum sufficienter refellunt. Iudicaui itaque semper naturalem motus scientiam singulis Planetis congenitam, vel potiùs diuinitus inditam esse, qua in liquidissimo &tenuissimo aethere cursus sui normam regularissimè &constantissimè obseruare coguntur, nullius fulciminis vel promotoris indigi, quemadmodum ipsa etiam Terra, in aëre liquido, nullo fulcro stabilita, solo proprio vndique innixa centro, firmatur. Vt autem sic reuera statuam, &alia quaedam, quàm vel Ptolemaica, vel Coperniana circa Reuolutionum caelestium dispositionem ratiocinatio, multò hic competentior à me, ipsa experientia docente, nouiter explorata, (de qua nunc non est dicendi locus) plurimùm confirmat. Quòd autem celeberrimus ille nostri Aeui Philosophus PETRVSRAMVS existimârit, sine Hypothesibus per Logicas rationes Astronomiam constitui posse, caret fundamento. Proposuit quidem ille mihi ante annos elapsos 16. cum Augustae Vindelicorum vnà essemus, hanc opinionem, &hortator simul erat, vt postquam per Hypotheses Siderum cursum in exactum ordinem redegissem, idem sine his tentare affectarem. Id enim fieri posse, hanc rationem addidit, quòd legisset Aegyptios facilimam olim habuisse Astronomiae cognitionem; Cumque hypothesium ratio difficilis, &intricata videatur, oportere eos alia compendiosiore, &plauiore via siderum cursus cognouisse, ideoque citra omnes hypotheses. At ego illi resistebam, ostendens sine hypothesibus Phaenomena caelestia non posse in scientiam certam redigi, neque vt intelligantur, excusari. Facilitatem verò illam Aegyptiacam saltem in Aequatorijs Planetarum, quibus se à supputatione taediosa liberârunt, cum Ephemeridum expedita ratio nondum in vsu foret, extitisse. Verùm cùm is, vir aliàs perspicaci ingenio praeditus, &veritatis si quis alius, amans, penetralia artis huius non penitus, perspexisse mihi videretur, varietatemque in motu siderum statis anni temporibus nequaquam recurrentem non animaduertisse, quicquam hac in parte obtinere ab ipso nec potui, nec volui. Habet is plerosque adhuc asseclas, qui idem fieri posse sperant, sed qui rem ipsam neque intelligant, neque vnquam in effectum sint deducturi. Cùm enim omnia constent numeris, ponderibus, &mensura, sine his etiam, quicquam in mundo visibili explicari nequit. Hypotheses autem nihil aliud, quàm mensuram apparentis motus per circulum aliasque figuras ostendunt, quas Arithmetica in numeros resoluit. Sine his si quis Astrorum motus comprehendere velit, fortunam, quod dici solet, inuocet, &supramundanam extra hominum intellectum, planéque incorpoream, &plùs quàm angelicam rationem imaginetur, necesse est. Sed haec de his satis. De Instrumentis &Obseruationibus hinc factis, restat vt nunc pleniùs tecum colloquar. Non est quod dubites, VVitichium illum Instrumentorum instaurandorum rationem, quam Illustriss.