Latin
ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 70
Unproofread scanNot analysed yet
cùm tamen Spica nt intereà eandem non nisi 1. grad. 6. M. variârit. Quarè potiùs Declinationibus Tymocharis &Hipparchi in illa Stella standum censeo. Siquidem secum consentiunt &idem interuallum mutationis praebent, quod ipsis Spica it efficere colligitur. Ex his itaque Stellis, tam circa Borealem quàm Australem Eclipticae Semicirculum versantibus, satis superque demonstratum esse arbitror, pro Obliquitatis Eclipticae variatione alterari vnà proportionabiliter affixarum Stellarum Latitudines. Nec vllus restare videretur hac de re dubitationi locus, modò splendidissima illa in ore Canis maioris non contrarium quiddam innueret. Cuius Latitudo è De linatione