Latin
70
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 70-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tymocharis, quae erat 161. inuenitur grad. 39. M. 18. ex Hipparchi quae erat 16. part. prouenit eadem part. 39. M. 10. qualem etiam Ptolemaeus in suo Abaco ponit. Nam &ipsius Declinatio quarta parte gradus Hipparchiana minor, Latitudinem Stellae praebet part. 39. M. 71/2. quod ad sextam partem gradus vltra integros proximè accedit. Siquidem is duorum vel trium scrupulorum nullam hac in parte rationem habuit, vt ob id tam iuxta Hipparhum quàm Ptolemaeum huius Stellae Latitudo tunc fuisse deprehendatur part. 395. Austrina, quam tamen nos hoc Aeuo adinuenimus part. 39. M. 31. quae Veterum placitis tertia parte vnius gradus maior existit, cum potiùs nunc tantundem minor, caeteris paribus esse deberet. Cuius sanè nodi resolutio non facilè obuia est. Siquidem in Obseruationibus Veterum errorem aliquem latere consensus omnium vniformis difficulter admittit; nec in tam Illustri Stella, quae omnium Affixarum maxima &fulgentissima est, eos adeò sensibiliter hallucinatos esse, credibile videtur. Cumque nostrae etiam Obseruationes in hac ipsa Stella omni dubio careant, non satis mirari possum, quomodo haec Latitudinem nunc maiorem quàm olim exhibeat. Neque enim concedi potest eam non ijsdem legibus, quibus reliquae Affixae, obnoxiam esse, quin pariter cum illis Latitudinem ad nutum Obliquitatis Eclipticae variet. Quapropter rem hanc variè ventilando, nihil aliud astruere possum, quàm Obseruationes Veterum in Declinatione huius Stellae, etsi saus forsan benè caelitus habitas, minùs tamen rectè vitio transcriptorum ad nos transmissas esse. Poterat siquidem in describendo similis in singulis error commitii. Nam quòd annotatio Latitudinis eius in Abaco Ptolemaieo Declinationibus subicribat, parum ad rem facit. Siquidem aliâs Latitudines illic assignatae, non solùm à Declinationibus sed ipso etiam Caelo dissidere, si per distantiam Stellarum in trutinam vocentur, saepenumerò deprehenduntur.