Latin
71.1 to 71.4
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 71.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim ob hanc vnicam Stellam, quamuis caeteris fulgentiorem, ijs quae in tot alijs rectè se habere pluribus documentis euicimus, assertioni huic de mutatione Latitudinis Stellarum ad Eclipticae variatam Obliquationem, praeiudicium aliquod intentari potest, praesertim cum altera Canis minoris lucidior, nostrae positioni suffragetur, quae temporibus Ptolemaei fuit proxima Coluro Solstitiorum, habuitque tunc ex ipsius numeris Latitudinem part. 16. M. 10. quam nunc obtinet part. 15. M. 57. ob accessum Eclipticae minore, licet non in tantum, quantum ea à Tropico distantia requirit, eo quòd Ptolemaeus quina scrupula quae desiderantur, non reputârit. Quòd autem Spica i Veteribus duos gradus in Latitudine obtinere constituebatur, qualem etiam hoc Aeuo retinere inuenitur, vel si summam praecisionem adhibeamus, dimidio saltem scrupulo minorem, cùm potiùs 3. vel 4. minutis maiorem nunc esse, ex mutata Obliquitate Eclipticae eueniret, positionem hanc nostram nihilominus labefactare nequit. Siquidem Antiqui illi 3. vel 4. Scrupulorum rationem penè nullam habuerunt, Nam saltem in senis vnius gradus partibus tam Longitudines quàm Latitudines Stellarum, vt in Abaco Ptolemaico videre est, annotarunt: Accedit &hoc quòd ex visibili Lunae cum hac Stella copulatione, eius Latitudinem vnà cum Longitudine aliq uoties rimati sint, cùm tamen Parallaxes Lunares adeò certò nequaquam ia lis constarent, quin pauculis Scrupulis hoc modo hallucinatio insinuari possaet, praesertim cùm Hypothesi Ptolemaica in Luna vsi sint, nulla enim alia Vetoreribus cognita erat, quam nostrae etiam Obseruationes attestantur, nonnunq uam multò maiorem Lunae ad Terras appropinquationem exhibere, quàm rei veritas exigit, vt ob id Parallaxes hinc deductas minùs ratas esse, consentaneum euadat. Sed haec forsan copiosiùs quàm Epistolae leges patiuntur, nunc tracto, quare his iactis fundamentis tibi doctissime ROTHMANNE omnia penitiùs expendenda pluraque his superaddenda relinquo. Nunc ad caetera progredior. Quòd in Latitudinibus Stellarum inter Illustriss. Principis &meas Ob seruationes paucorum scrupulorum discrimen incidat, fit potissimùm ob id, quòd Declinationes Stellarum ante eam, quam vltimis tuis literis mihi sigrae ificasti, perpendiculi correctionem, duobus Scrupulis minùs ratae fuerint, Obl iquitate etiam Zodiaci maxima diuersimodè aliquantulùm assumta, nonnihil vnà in his variante.