Latin
GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 86
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquàm Refractiones Solis pro diuersa Aëris constitutione manifestè mutentur, adeò vt in Bruma, vbi Aër hîc nunquàm fuliginibus &densa caligine caret, eam in Altitudine 15. Grad. repererim 7. Minutorum, habita scilicet Parallaxeos ratione. Vnde rectè tu asseris, omninò serenum &purum Aërem ad negotium Refractionum ritè tractandum requiri. Vides igitur manifestè, Refractiones eas non aliunde nisi ab Aëre crasso &denso esse, veramque esse Veterum sententiam, qua dixêre, Aërem in locis Borealioribus esse densiorem &crassiorem, quàm in Australioribus. An verò extrema crassi Aëris superficies in locis Borealioribus longiùs à Terra absit, quàm in Australioribus; valdè vereor. De quo enim Nonius parte 2. P. 1. de Crepusculis dubitare videtur, nimirum Crepusculum terminari in alijs locis Sole 17. Grad. sub Horizonte latente, in alijs part. 18. in alijs part. 19: de eo mihi dubitandum non videtur, praesertim cùm idem quoque Ptolemaeus in fine lib. 8. μεγαλ. συντά. asserat. Sed nostrum est, vt momenta temporum, quàmprimum Aër albescere vesperi definit aut manè incipiat, diligenter notemus, atque ex nostrarum Obseruationum collatione litem hanc dirimamus. Haec de arduo hoc &sublimi negotio paulò copiosiùs ad te perscribere volui: atque vt ea diligenter examines, deque ijs mecum conferre ne desinas, à te etiam atque etiam vehementissimè peto. Nunc ad alia. De Latitudinibus Stellarum secundum mutationem Obliquitatis Zodiaci proportionaliter mutatis, eruditissimè disseris. Nec enim alia via procedi dextrè in eius rei confirmatione potuit, quàm qua tu processisti: Proptereà quòd loca Stellarum Fixarum admodum perperam in Tabulis posita sint, &,vt autumo, nunquam à Ptolemaeo obseruata, sed tantùm ex Hipparcho transcripta. Apparet ex multis locis Almagesti, &praecipuè ex adducto cap. 3. lib. 7. Ptolemaeum minùs curiosè &nimis oscitanter negotium Stellarum Fixarum tractasse. Dum Vitebergae adhuc versarer, memini me simili modo examinare loca Stellarum in Canone Ptolemaico posita, cùmque assumerem Longitudinem &Declinationem Reguli, prout à Ptolemaeo traduntur, prodijt Latitudo Reguli 6 12. Min. non Borea, vt in Canone annotatur, sed Australis. Haec cum manifestè contraria sint, nec ab vllo possint conciliari: necesse est, vt vnum eorum sit falsum. At cùm Regulus sit vnica Stella, cuius Obseruationem Ptolemaeus recitet, nec nostrae Obseruationes Longitudinem &Latitudinem à Ptolemaeo inuentas, admodum respuant: necessariò Declinatio adducta erit salsissima. Sed cùm Declinationis Ptolemaicae decrementum videatur nihllominus respondere decremento Declinationum Timocharidos &Hipparchi, ita vt à Timochare vsque ad Hipparchum Declinatio decreuerit M. 40. ab Hipparcho ad Piolemaeum M. 50: oportebat enim ratione temporis decrementum in secundo interuallo esse majus decremento primi interualli: manfestum inde est, Ptolemaeum nunquam Declinationes Stellarum Fixarum obseruasse, sed tantùm ex Declinationibus Timocharidis &Hipparchi secundum proportionem temporis finxisse, praesertim cùm vt plurimùm falsae, nec progressui Stellarum ritè respondere inueniantur, vt ipse calculo tuo reperisti. Nec sanè video, quo Instrumento eas obseruarit.