Latin
GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 87
Unproofread scanNot analysed yet
Instrumentum enim parallaticum ad Lunam tantùm comparatum erat, nec foramina visoriorum erant aequalia, sed superius ad Lunam erat majus, ita vt per id tota Luna perspici posset; inferius autem erat minus. Armillis quoque cas non obseruauit; siquidem Declinatio eius puncti Eclipticae, in quo tunc haesit Regulus, maior erat ipsius Reguli Declinatione a Ptolemaeo tradita. Nihil igitur nostrae sententiae de mutata Stellarum Latitudine detrahere potest Latitudo Ptolemaica Sirij, quae, cum nostra hac maior esse debebat, minor tamen reperiatur. Licet enim Declinationes Timocharidis, Hipparchi, &ipsius etiam Ptolemaei quodammodo subscribant Latitudini in Abaco Ptolemaico positae: nihil tamen ijs ob dictas causas tribuendum est. Hoc enim potius casu quàm obseruatione &arte accidit. Cùm Graecum te etum considero, vereor ne vitiosum Hipparchi exemplar ipsi Ptolemaeo obrepserit. Potuit enim Declinatio â Timocharide tradita esse 15. 57. hoc est part. 16. M. 50; ab Hipparcho 15. 5. hoc est part. 16. M. 30; ac incuria transcribentium, qui putârunt 55. frustra geminatum, 5. potuit omitti: ad quas vitiosas Declinationes Ptolemaeus deinde etiam suam fortassis direxit. Latitudo quoque Sirij in Abaco Ptolemaico posita facilè transcribentium incuria vitiari potuit; cum idem acciderit non tantùm in propè posita Lucida Hydrae (cuius Latitudo hoc nostro seculo duobus penè Gradibus maior Ptolemaica reperitur, cùm tamen debebat esse minor) verumetiam in multis alijs, quarum Latitudo valdè insigniter vitiosa deprehenditur. Sed quid de hac vnica Stella multa verba facimus, cùm huius vnius votum vota reliquarum omnium facilè supprimant. Monenda est posteritas, vt posthac hanc rem diligentiùs tracter. Ac de his fortasse plus quàm sat erat. In deliquio Lunari Anni 1584. non iustam esse diligentiam &praecisionem à VVittichio adhibitam, recte asseris. Assumsit enim is locum Solis longè aliter quàm per Obseruationes debuit; Dextri item humeri Orionis, per quem tempus indagauit, &Declinationem &Ascensionem rectam vitiosam. Quod cum viderem, non immeritò de negligentia ipsius in prioribus literis sum conquestus. Sed vt ipse videas, qua diligentia &perspicacitate vsus fuerit, totam Obse ruationis annotatione, vt eam reliquit, iam subijciam, estque ea eiusmodi. Anno Dic Anno Christi 1584. D. 7. Nouembris obseruatum est Cassellis plenilunium Eclipticum, cuius incidit Tempus. Piuae ebennuions in e i. n. o. . 1. Conmedio vmosue Hotiege. Totalis obscurationis in H. 12. M. 20. per Azimutha Dextri Humeri Primae emersionis Orionis. Totalis emersionis Sole per part. 251. mgradiente, ex Obseruatione praecedente. Hinc media obscuratio H. 13. M. 3. Luna in P. 25. M. 30. &cum Latitudine P. O. M. 10. Merid. Mora in tenebris Horarum 2. M. 25. Integra duratio Horarum 3. M. 25. Dextri Humeri Orionis Ascensio recta P. 83. M. 31. Declinatio P. 7. M. 9. Ex Obseruationibus Anni 1584. Ex his vides, quàm temerè affirmârit, se assumsisse &locum Solis &