Latin
MARTINVS PLECIVS F
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae ix
Unproofread scanNot analysed yet
Quod etiam Rex Sereniss: &de plurimis optimè meritus, cùm hac laudatissimi Parentis tui admonitione, tùm proprio quoque instinctu, &quo Familiam meam meque prosequi solitus erat, Regio favore, clementer &liberaliter praestitit. Nam haùd multò post concessa hac, quam etiamnum inhabito, Insula, &Aedificia, &Organa Mathematica in Astronomiae honorem atque restitutionem hîc magnificè extrui, &solidè elaborari voluit; quibus iam annos penè viginti Sidera indefesso labore, nec poenitendo (uti speramus) fructu scrutati sumus. Quam rem adeò Illustrissimo Parenti tuo deinceps placuisse cognovi, ut ante octennium, proximè, Serenissimum Regem nostrum in Australiore Cimbria commorantem invisere satagens, etiam huc deinde iter flectere, atque Vraniburgum hoc cum suis quas asservat, Astronomiae Machnis, coràm intueri, mecumque congredi, &de tàm abstrusis Mysterijs conferre, utut corpore &aetate iam ingravescens, omninò proposuerit; Vt etiam ab ipsius Mathematico per literas mihi indicatum est.