Latin
MARTINVS PLECIVS F
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae viii
Unproofread scanNot analysed yet
Superveniente verò lugubri quodam casu, cùm tenella eius filiola, soror tua diem obiret, &Parens ob id in luctu esset, ego, nè molestiâ aliquâ animum, aegritudine tunc è σὴγν paternam laborantem afficerem, isthinc discedens, ad Nundinas Francofurtenses (quae instabant) me contuli, &postmodùm reliquam Germaniam transiens, boreales Italiae partes ingressus sum. Inde autem ad Comitia Ratisponensia, quando RVDOLPHYS Maxim: Imper: F: Rex Romanorum inauguraretur, consultò rediens, ut cum claris &eruditis viris, quos sciebam eò frequentes venturos, familiaritatem inirem: Expectabam tùm Parentem tuum isthic cum alijs Germaniae Primatibus affuturum: Avebat enim animus cum eo potissimùm Principe ulteriùs colloqui. Sed hâc spe frustratus, multos tamen praestantes &eruditos viros, qui eò convenerant, mihi familiares reddidi; quibuscum de rebus Philosophicis gratè &iucundè disserui. Hinc in patriam ante hyemem reversus, intellexi à quibusdam praecipuis viris, qui Legatione nomine Serenissimi Regis nostri Opt: mem: FREDERICI II. intereâ, dum ego est patriâ abessem, Cassellis perfuncti erant, laudatissimum Parentem tuum solicitè de me quaesivisse: Atque non parùm in votis habuisse, ut denuò eius invisendi occasio mihi praeberetur: Qui &eos simul rogavit, suo nomine Regem nostrum diligenter hortarentur, ut meos conatus in Astronomiam instaurandâ &illustrandâ, clementer &benevolè promovêret; asse verans id non solùm Regi futurum honorificum, sed &hinc non parùm emolumenti in tàm sublimi Arte repurganda, stabiliendaque ad Posteritatem perventurum.