Latin
MARTINVS PLECIVS F
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae vii
Unproofread scanNot analysed yet
AC DOMINO, DOMINO MAVRITIO, LANDT. GRAVIO HASSIAE, COMITI IN CATZENELLEBOGENO DIRTZ, ZIGENHAIN ET NIDDA. Principi ac Domino Clementissimo, ELLVSTRISSIME, ET GENEROSISSIME Princeps, miraberis fortè, quod de facie ignotus, &tantâ viarum intercapedine, terrâ marique dissitus, hiscè te compellare non verear, At ubi rationes, quae me hùc adduxerunt, perspexeris, nihil ambigo, quin depositâ omni admiratione, clementi &benigno animo haec sis accepturus. Sunt praeterlapsi Anni unus &viginti, quando per Germaniam iter faciens, &in Italiam cogitans, Cassellis laudatissimae memoriae Parentem tuum GVLIELMVM Hassiae Landtgravium, Amore studiorum, quibus utrinque impensè afficiebamur, Astronomicorum (inquam) &Caelestium, quae longè supra vulgi captum evecta, circa Paschatis festum inviserem; Cumque illic eapropter ultra hebdomadam subsisterem, memini me â Parente tuo clementer &benevolè saepè invitari, ut quotidiana ipsius conversatione ex voto fruerer. Itaque interdiu de Rebus Astronomicis, praesertim ad Observationes Siderum facientibus affatim, nec sine voluptate contulimus: Noctù verò, quando serenitas opportuna sinebat, Astrorum quorundam locis denotandis invigilauimus, quò eius Instrumenta Astronomica, quae in edito quodam Arcis loco sub diô tunc statuebantur, cum quibusdam nostris ê patriâ advectis (quae tamen minora, &portatilia saltèm erant) conferre liceret. Ac reperio etiamnum inter chartas meas Observationes quasdam, Spicae m praesertim, tunc temporis in meâ praesentiâ denotatas, ipsaque Patris tui manu consignatas.