Latin
MARTINVS PLECIVS F
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae xiii
Unproofread scanNot analysed yet
In quo etiam Heroico &verè Atlantico proposito, usque dum Sidera &Solem intueri licuit (quorum caussâ hominibus esse oculos attributos, quidam antiquitùs Philosophantium non abs re protulerunt) constanter permansit: Adeò, ut visibile hoc, &temporaneum Caeli Theatrum contemplari non omiserit, antequàm ab Horizonte temporis in Aeternitatem transmigratione factâ, Caelum illud aeviternum, &invisibile, DEI beneficio, pro hoc altero commutârit. Quapropter quis iure inficiabitur, decuisse omninò Literas Astronomicas â tanto Atlante, non saltem Genere illustri; sed &in hâc arte Principe, profectas, principales partes in hoc volumine sibi vendicare? Quibus rectè adiungi videntur, quae illius iussu â Mathematico quoque ipsius mittebantur: unâ cum nostrâ ad singulas responsione: Vtut aliae ab Eruditis, &praestantibus viris passim de hoc Caelesti negotio mihi perscriptae literae, &tempore &loco nonnunquam priores vidêri possint. Quod verò has ipsas, â tuo Illustrissimo patre mecum communicatas de re Caelesti Literas, nunc tandem lucem publicam videre, &terras pervagari sino; vt alijs acceptissimum esse scio (utpote â multis hoc nomine rogatus, qui harum Epistolarum editionem seriò flagitarunt) sic tibi, &splendidissimae Domui Hassiacae minimè ingratum futurum confido.