Latin
MARTINVS PLECIVS F
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Idque vel hinc mihi audentiùs polliceor, ex quo in Oratione funebri, cum praedicti tui Parentis sepulturae Pompa celebraretur, publicè in Illustrium Amplissimorumque Virorum conventu ab eruditissimo, &praestantissimo I: C: HIERONIMO TVRLERO in hunc modum declamatum reperiam. De exercitijs Mathematicis priore parte explicare caeperamus, quà ratione ad ea Princeps accesserit, quantum in ijsdem, vivente adhuc Iliustrißimo Parente profecerit. An verò sui planè luris factus, &tot alijs involutus curis, remißius ea tractavit? minimè omnium. Sed vt solet animus adhaerescere circa ea, quae cum delectatione visa sunt semel suscipi: Ita noster, non aliter, ac ATLAS vetustißimus ille Mauritaniae Rex, Caelum humeris quasi suis, dum vixit, sustinuit, et nunquam grauißimam illam rerum Astronomicarum sarcinam deposuit. Itaque &in Aulà suà Artifices semper aluit praeclaros: et si quos in locis etiam remotis circa eas Doctrinas excellere comperisset, eos vel magnis praemijs ad se invitabat, vel si nec id posset, per Literas crebrò de difficillimis Quaestionibus cum illis conferebat. Quod si eas tantum Epistolas edi in publicum aliquando contingat, quas ijs de rebus ad virum, &genere &scientià Mathematicà Nobilißimum Tychonem a Brahe Danum subindè, extremis maximè annis misit, vel inde constabit Posteritati, quàm industrius, quàm exercitatus fuerit, quantum ad Tabularum Astronomicarum tollendos errores, ad loca Stellarium exactiùs cognoscenda, lahoriosis suis Observationibus contulerit. Instrumenta sibi comparaverat plurima, supellectilem Sathematicam habuit exquisitißimam, Speculam huic usui extruxit peculiarem, intempestà sapè nocte, somne somno interrupto, in eâdem Astrorum speculationi vacabat.