Latin
MARTINVS PLECIVS F
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae xxi
Unproofread scanNot analysed yet
At quoniam Radius Astronomicus, quantacunque tandem diligentiâ elaboratus, vix accuratas praebet Siderum distantias, nec Quadrans, quo is unà utebatur, iustae fuit magnitudinis, aut è satis solidâ materiâ confectus: Ideò ista Observationum administratio nobis insufficiens censetur. Verùm si quae tui Optimae Mem: Parentis exactioribus Organis in eâdem Crinitâ Stella obtentae sunt Aduersiones, eas praecisione debitâ non destitui, mihi persvadeo; quò ea, quae à nobis tunc, ob praedictas caussas, intermissa sunt, exindè commodè suppleri, atque in Demonstrationem nostrâ operâ deduci queant. Caeteri verò quotquot intra quatuor lustra apparuerunt, Cometae, quos omnes in altissimo Aethere, &nequaquam Elementari Regione, tramitem suum absolvisse deprehendimus, unaque Geometricè demonstravimus (contrà quàm Graecus ille Aristoteles tot iam saeculis vulgariter in Scholis Philosophari docuit) maximâ sedulitate â nobis considerati, &ê certis διδομένεις Mathematicè sunt examinati. Quod &in Mundo coaevorum Siderum, Planetarumque Apparentijs diligentissimè scrutandis, indesinenter factitamus. Quae autem in hâc Palaestra hucusque praestiterimus, brevi, volente Caelestium Opifice, manifestum faciemus, &tibi quoque introspicienda aestimandaque transmittemus.