Latin
MARTINVS PLECIVS F
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae xxii
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Illustrissimus &laudatissimae memoriae Parens tuus, ut se vivo fieret, atque illi communicaretur, saepiùs exoptabat: Quemadmodum Literae quoque nonnullae ob id mihi perscriptae, &huic libro insertae hoc ipsum non obscurè testantur. Verùm quibus ego remoris implicitus, &proximis hiscè Annis retardatus fuerim, quò minus haec tàm citò, atque constitueram, absolvere, &in Publicam vtilitatem evulgare potuerim, non est huius loci referre: Ipsâ etiam Materiâ, quam tractamus, multorum Annorum cunctationem requirente. Moram itaque hanc clementer excusatam habeas, propediem (uti spero) cum foenore, compensandam. Intereâ &semper tibi me, meaque studia quàm commendatissima esse cupio. Et nè diutiùs, quàm par est, te Illustriss: Princeps, alijs fortè occupatum detineam, nunc finem facio: DEO Optim: Maxim: ad felicem Gubernationis Publicae administrationem, &honestarum, ac liberalium Artium promotionem, te devotè commendans. Vale Illustrissime Princeps. Datae Vraniburgi ipso die Aequinoctij Vernalis, Anno Epochae Christianae vulgaris M. D. YCVI.