Latin
1.1.116 to 1.1.128
Tyconius, De Septem Regulis 1.1.116-128
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ille, cui secundum Lucam dicit in baptismo: Filius meus es tu, ego hodi… genui te (Psal. ii, 7). Qui sx semine David, mixtus est principali Spiritui, et factus est ipse filius Dei, ex resurrectione Domini nostri Jesu Christi: id est, dum resurgit in Christo semen David: non ille, de quo ait ipse David: Sic dicit Dominus Domino meo (Psal. cix, 1). itaque facti sunt duo, una caro, Verbum caro factum est (Joan. i, 11), et caro Deus: quia non ex sanguine, sed ex Deo nati sumus. Apostolus dicit: Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico, in Christo et in Ecclesia (Ephes. v, 31, 32). Unum namque semen promisit Deus Abrahae; ut quanticumque Christi miscerentur, unus esset in Christo, sicut Apostolus dicit: Omnes vos, unum estis in Christo Jesu. Si autem vos unum estis in Christo Jesu: ergo Abrahae semen estis, et secundum promissionem haeredes (Gal. iii, 28, 29).