Latin
Regula I
Tyconius, De Septem Regulis 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Distat autem, inter unum estis: et unus estis. Quotiescumque alter alteri voluntate miscetur uni, unum sunt. Sicut Dominus dicit: Ego et Pater, unum sumus (Joan. x, 3). Quotiescumque autem et corporaliter miscentur, et in unam carnem duo solidantur: unum sunt corpus. Itaque in capite suo filius est Dei; et Deus in corpore suo, filius est hominis, qui quotidie nascendo venit, et crescit in templum sanctum Dei, Templum enim bipartitum est. Cujus pars altera, quamvis lapidibus magnis exstruatur, destruitur: neque in eo lapis super lapidem relinquetur. Istius nobis jugis adventus cavendus est, donec de medio ejus discedat Ecclesia.