Latin
2.1 to 2.20
Tyconius, De Septem Regulis 2.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
De Domini corpore bipartito. Regula bipartiti corporis Domini multo necessarior et a nobis tanto diligentius perspicienda, et per omnes Scripturas ante oculos habenda est. Sicut enim, ut supra dictum est, a capite ad corpus ratione sola videtur: ita a parte corporis ad partem, a dextra ad sinistram, vel a sinistra ad dextram reditus in supradicto capite claret. Dum enim dicit uni corpori: Thesauros aperiam tibi invisibiles, ut scias, quoniam ego sum Deus, et assumam te(Isa. …lv, 3): et adjecit: Tu autem me non cognovisti, quoniam ego sum Deus, et non est alius absque me Deus, et nesciebas me (Ibid. ,4, 5). Numquid, licet unum corpus alloquitur, in unam mentem convenit, thesauros invisibiles aperiam tibi, ut cognoscas, quoniam ego sum Deus, propter puerum meum Jacob: Et tu autem me non cognovisti? In eadem: et non accepit Jacob, quod Deus promisit. Aut in unam mentem non convenit: Tu autem me non cognovisti, et nesciebas me: Nesciebas enim non dicitur, nisi ei, qui jam scit. Non cognovisti autem illi dicitur, qui licet ad hoc vocatus sit, ut cognosceret, et ejusdem corporis sit visibiliter, et Deo labiis quidem appropinquet; corde tamen separatus sit. Huic dicit, …autem me non cognovisti. Iterum: Ducam caecos in viam, quam non noverunt, et semitas quas uon cognoverunt, caleabunt: et faciam illis tenebras in lucem, et prava in directum. Haec verba faciam, et non deretinquam eos. Ipse autem conversi sunt retro (Isa. xlii, 16, 17). Numquid, quos dixit non derelinquam, iidem conversi sunt retro, et non pars eorum? Iterum dicit Dominus ad Jacob: Noli timere, quia tecum sum. Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente colligam te. Dicam Aquiloni, da; et Africo, noli vetare, Adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas a summo terrae, et omnes in quibus vocatum est nomen meum.