Latin
3.2.252 to 3.2.272
Tyconius, De Septem Regulis 3.2.252-272
Unproofread scanNot analysed yet
Manifestum est, praescisse Deum, futuros de libero arbitrio, quos Abrahae promisit, aut non futuros. Alterum est duorum: si futuros, finita quaestio est; si non futuros, fidelis Deus non promitteret. Aut si hoc est statutum apud Deum, tunc promissos dare, si promissi vellent: profecto diceret, ne servus ejus ac credens, quia, quod promisit, potens est et facere, ludificaretur Abraham. Promissio autem illa est, quae nihil conditionis incurrit. Sin minus; nec promissio est firma, nec fides integra. Quid enim stabile remanebit in Dei promissione, aut in Abrahae fide, si id, quod promissum et creditum est, in co…um, qui promissi sunt, penderet arbitrio? Ergo et Deus alienum promisit, et Abraham incaute credidit. Ut quid etiam ipsa promissio, debitum postmodum facta est, dicente Deo: Benedicentur in te omnes gen…es terrae, pro eo quod audisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. xxii, 18)? Neque autem ex his, quibus facile est, et adversum Abrahae meritum liberi arbitrii calumnia strepere; etiam post mortem ipsius Abrahae, debitorem se ipsius confirmat Deus, et propter cum, se facturum, quod ejus filio promittebat, dicens: Ero tecum, et benedicam te. Tibi enim et semi… tuo dabo terram hanc, et statuam jurationem meam, quam juravi Abrahae patri tuo, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et dabo tibi et semini tuo omnes gentes terrae, pro eo quod audivit Abraham pater tuus vocem meam (Gen. xxvi, 3-5). Ecce firmatum est debitum Abrahae. Non enim potuit per liberum arbitrium, post mortem amittere, quod vivus meruerat; noluerunt autem gentes credere. Quid faciet Abraham, cui debetur? quomodo accipiet fidei et tentationis suae debitum, cujus debere Deo securus fuit? Cui si dictum est: Dabo quod promisi, et reddam quod juravi (Ibid. ,4): si voluerint gentes, non crederet, sed exspectaret fortuitum.