Latin
3.2.273 to 3.2.294
Tyconius, De Septem Regulis 3.2.273-294
Unproofread scanNot analysed yet
Si conditione opus est, cum operario esse debet, non cum mercede. Operarius enim potest velle accipere aut nolle, non merces reddi aut non reddi. Omnes enim gentes in mercedem fidei datae sunt Abrahae, sicut Deus dicit: Merces tua multa est (Gen. xv, 1). Non enim si futuri essent, et non quia futuri erant, promisit. Quia non propter fidem Abrahae, placuit Deo, salvas fore omnes gentes: quas non modo ante fidem Abrahae, sed ante mundi constitutionem possedit. Sed quaesivit fidelem, cui id donaret, ex quo esset, cui id futurum statuerat. Abrabam ergo non id meruit, ut essent, qui futuri erant, quos Deus elegerat, et conformes imaginis filii sui futuros esse praeviderat. In Genesi namque de praescientia Dei omnes gentes Abrahae promissas, Scriptura testatur, dicens: Abraham autem fiens fiet, et erit in gentem magnam et mullam et benedicentur in eo omnes gentes terra (Gen. xxvi, 16). Sciebat etiam quia disponebat Abraham filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant vias Domini, facere justitiam et judicium, ut superducat Deus in Abraham quaecumque locutus est ad eum. …venimus autem et conditiones, ut: Si me audieritis, et volueritis. Ubi praescientia Dei, ubi firmit…s promissionis in hujusmodi conditionibus? Dixit etiam Apostolus, propterea ex fide, et non ex lege, datam esse promissionem, ut firma esset promissio (Rom. iv, 16). Lex, inquit, iram operatur; ubi etiam non est lex, neque transgressio (Ibid. ,15). Proptorea ex fide ut secundum gratiam firma esset promissio omni semini. Recte, ut firma esset promissio. Adjecit enim, conditione non est firma. Satis enim stultum est credere, in totum corpus convenire, quod bipartito corpori dicitur. Absit ut his dicat Deus: Si me audieritis, quos sciebat audituros, quos antequam faceret, noverat in imagine Dei perseveraturos, quos et promisit.