Latin
3.2.344 to 3.2.361
Tyconius, De Septem Regulis 3.2.344-361
Unproofread scanNot analysed yet
Et ubi firmitas promissionum? Sed hoc fit, quia prius volumus intelligere, quam credere et fidem rationi subjicere. Si autem credamus omnimodo ita fieri, ut Deus juravit, dabit rationem fides. Quam perfidum est ratione quaerere, et intelligimus firmitatem majorem esse promissionum, quam putamus infirmitatem. Hoc enim dictum: Si audisset Israel, commemoratio est justitiae Dei, et confirmatio promissionum, dispositione Dei quosdam factos ad mortem, quosdam vero ad vitam. Propterea, praesentibus dixit, Si me audissetis: ut manifestum fieret, quia quos promisit, ut arenam futuros, ideo promisit, quia praevidit audituros. Ante Dominum enim Christum, cum hoc dictum est, numquam fuit semen Abrahae, sicut arena maris? Quod probare facile est. Primum, quia in Christo promisit hanc multitudinem: Non in seminibus quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, quod est Christus (Gal. iii, 16). Deinde, quia omnes gentes promisit, quod ante Christum fieri non potuit. Et si fuit ante Dominum numerus filiorum Israel sicut arena maris: sed cum falsis fratribus, qui non sunt filii Abrahae. Non enim, quia omnes ex Abraham, omnes filii Abrahae; aut quia Israel, omnes Israel. Sicut Apostolus, cum se Anathema optaret esse pro Israel (Rom. ix, 3), quorum esset filiorum adoptio et testamenta, ostendit, non esse cujusmodi filios Abrahae, sed de affectu carnalis necessitudinis dolere, quod ex ipso numero non essent. Non quod promissio Dei excidisset, dicens: Non tamen excidit sermo Dei, non enim omnes, qui sunt ex Israel, hi sunt Israel, neque quia sunt semen Abrahae, omnes filii sunt: sed in Isaac vocabitur tibi semen: id est, non qui sunt filii carnis, hi sunt filii Dei: sed filii promissionis deputantur in semen (Ibid. ,6-8). Ergo in antiqua multitudine non fuit Abrahae semen: nisi illis, qui secundum Isaac fidei et promissionis filii erant.