Latin
3.2.321 to 3.2.343
Tyconius, De Septem Regulis 3.2.321-343
Unproofread scanNot analysed yet
Et justi quidem, quos Deus praesciit (Ibid. ,29), sunt in ista lege. Dicitur et ipsis: si me audieritis; sed alia causa, non quia possunt non audire: sed ut semper solliciti sint suae salutis, et certi exitus sui. Non enim securus est unusquisque ex numero se esse praescitorum, Apostolo dicente: Ne ipse reprobus fiam (I Cor. ix, 27). Non est ergo illis, irae operatrix ista lex, sed fidei exercitium, quo jugiter Dei gratiam quaerant laborantes, ut perficiatur quod in illis Deus praevidit, et de libero arbitrio fuerint in vitam destinati. Alias impossibile est non audire eum, quem Deus auditurum praevidit, promisit, juravit. In quam vero partem lex proprie conveniat, licet uni detur corpori, Dominus in Evangelio declarat, dicens Apostolis: Si haec scitis, beati estis si feceritis ca. Non de omnibus dico vobis: Ego scio, quos elegi (Joan. xiii, 17, 18). Magna brevitas ostendentis unum corpus et separantis. Si enim diceret: Non de omnibus vobis dico; aut, non de omnibus dico, non ostenderet unum corpus. Nunc autem non de omnibus dico: ostendit quia et si non de omnibus, de illis tamen dixit. Sicut quis dicat, non de toto te dixi, duo enim corpora mixta sunt, velut unum, et in commune, unum corpus laudatur aut increpatur. Sicut in Exodo, cum quidam contra vetitum, Sabbatis exisset ut manna colligeret, ait Deus Moysi: Quousque non vultis audire legem meam (Exod. xvi, 26)? cum Moyses semper audierit. Quid de illa lege dicimus, quae aperte promissioni videtur adversa? Scriptum est in Isaia: Si me audisses, Israel, esset sicut arena maris numerus tuus (Isa. xlviii, 18). Ecce increpatur Israel, quod vitio suo non fuerit factus sicut arena maris. Superest intelligere, quia si semper non audierit, semper e…iguus erit.