Latin
3.2.390 to 3.2.409
Tyconius, De Septem Regulis 3.2.390-409
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque in duobus quantitas expressa est, non qualitas separationis. Caeterum, ambo qui separati sunt in uno futuri, antequam dividuntur, ostensi sunt. Et Isaac, venit, inquit, frater tuus cum dolo, et accepit benedictionem tuam (Gen. xxvii, 35). Nisi ita locutio mystica sit, breviter ostendentis duo in uno corpore: nonne contra rationem est, ut benedictionem in proximum dolose acceperit, Scriptura dicente: Qui non juravit proximo in dolo; iste accipiet benedictionem a Domino (Psal. xxiii, 4)? Numquam autem Jacob, id est Ecclesia venit ad benedictionem, non comitante dolo, id est, falsis fratribus. Sed non, quia innocentia et dolus simul veniunt ad benedictionem, simul benedicuntur: quia qui potest capere, capiat (Matth. xix, 12), et unum semen pro qualitate terrae, provenit. Non est autem contrarium, quod malum fratrum videtur supplantasse, quia non dixit: In utero supplantavit Esau, sed fratrem suum. Esau autem, ubique signum est, et nomen malorum: Jacob autem, utrorumque: illa ratione, quod pars mala simulet se Jacob, et sine dubio, uno nomine: pars autem bona, non potest se simulare Esau. Est hoc nomen malorum tantum: illud vero bipartitum. Caeterum de libero arbitrio, nec Jacob omne semen bonum, nec Esau omne malum, sed ex utroque utrumque. Ex Abraham ita bipartitum semen ostensum est. Natum est unum ex ancilla in figura (Gal. iv, 22) …ut ostenderetur etiam servos futuros ex Abraham, et recessit cum sua matre. Postquam vero recessit, inventum est in alterius semine, quod est ex libera, quod est ex Israel, qui accepit legem in monte Sina, quod est Agar in servitute generans. Illic in eodem populo secundum Isaac ex libera promissionis filii, id est, sancti et fideles multi procreati sunt. Separatis itaque a credentibus figuris Israel et Esau, in uno populo totum postmodum provenit.