Latin
3.2.410 to 3.2.428
Tyconius, De Septem Regulis 3.2.410-428
Unproofread scanNot analysed yet
Illic ab origine utrumque testamentum Agar et Isaac; sed pro tempore alterum sub alterius nomine delituit et delitescit, quia neque revelato novo quiescit vetus generando. Non ergo dixit, Agar, quae in servitutem generans. Oportet autem simul ambos crescere usque ad messem. Sicut ergo tunc sub professione veteris Testamenti latuit novum, id est, gratia, quod secundum Isaac promissionis filios generaret ex libera, quod in Christo revelatum est: ita et nunc obtinente nova, non desunt servitutis filii generante Agar, quod in Christo revelabitur. Confirmat Apostolus, id nunc quoque inter fratres geri, quod tunc inter illos gerebatur, dicens: Vos autem, fratres secundum Isaac, promissionis filii estis. Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus est, persequebatur spiritualem, ita et nunc (Ibid. 28, 29). Et necessario addidit, sed quid dicit Scriptura? Expelle ancillam et filium ejus: non enim cohaeres erit filius ancillae, filio liberae (Ibid. ,30). Quod autem dixit, sicut tunc persequebatur; ita et nunc, non est inane. Apostolus enim interpretatus est persequebatur. Nam Scriptura dicit: Ludebat Ismael cum Isaac (Gen. xxi, 9). Numquid fratres, qui circumcisiones Galatis praedicebat, aperte illos, et non per lusum, id est, sine indicio persecutionis insequebatur? Sicut ergo de genere ludendi persecutorem dixit: ita et istos, qui Filios Dei, velut per communem utilitatem, id est, disciplinam legis, a Christo separare, et matri suae Agar, filios militant. Alia enim non est causa, qua filii diaboli irrepant, ad explorandam libertatem nostram, et simulent se fratres, et in Paradiso nostro velut Dei filios ludere: quam de subacta libertate filiorum Dei glorientur, qui portabunt judicium, qualescumque illi fuerint, qui omnem sanctum persecuti sunt, qui prophetas occiderunt, qui semper Spiritui sancto restiterunt; inimici crucis Christi, negantes Christum in carne, dum ejus membra oderunt, corpus peccati, filii exterminii, ministerium facinoris, qui veniunt secundum operationem Satanae in omni virtute, signis et prodigiis, spiritualia nequitiae in coelestibus: quos Dominus Christus, quem in carne persequuntur, interficiet spiritu oris sui, et destruet manifestatione adventus sui.