Latin
4.1.18 to 4.1.27
Tyconius, De Septem Regulis 4.1.18-27
Unproofread scanNot analysed yet
Septem enim gentes Abrahae promissae figura sunt omnium gentium. Factus est, inquit, ad me sermo Domini, dicens: Fili hominis, domus Israel habitaverunt in terra, et polluerunt illam in via sua, et in idclis suis et peccatis: secundum immunditiam menstruatae facta est via eorum ante faciem meam. Et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, quas ingressi sunt, et polluerunt illic nomen meum sanctum: dum dicunt ipsi, populus Domini hi, et de terra tua egressi sunt: et peperci illis, propter nomen tuum sanctum, quod polluerunt domus Israel in nationibus, in quas ingressi sunt illic. Propter hoc, dic domui Israel: Haec dicit Dominus: Non vobis ego facio, domus Israel: sed propter nomen sanctum quod polluistis in nationibus, in medio quarum ingressi estis. Illic incipit jungere genus: Et sanctificabo nomen meum, sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum, et scient gentes, quoniam ego sum Dominus, qui sanctificabor in vobis ante oculos eorum, et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram. Aperte excedit speciem: Et aspergam vos aqua munda, et mundabimini ab omnibus simulacris vestris, et mundabo vos, et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vos, et auferam cor lapideum de carne vestra: et dabo vobis carneum, et spiritum meum dabo in vos, et faciam, ut in justitiis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et operemini. Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris. Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum, et mundabo vos ex omnibus immunditiis vestris (Ezech. xxxvi, 17, 28). Attingit speciem, non tamen relinquens genus: Et vocabo triticum, et multiplicabo illud: et non dabo in vos famem, et multiplicabo fructum ligni, et quae nascuntur in agro: ut non accipiatis ultra opprobrium famis, in nationibus, et reminiscemini vias vestras pessimas, cogitationes vestras non bonas, et non odictis eas ante faciem eorum in iniquitatibus vestris, et in abominationibus eorum.