Latin
4.1.28 to 4.1.34
Tyconius, De Septem Regulis 4.1.28-34
Unproofread scanNot analysed yet
Non propter vos, ego facio, dicit Dominus. Notum est vobis, confundimini et revertimini de viis vestris, domus Israel. Haec dicit Adonai Dominus: In die, qua mundabo vos ab omnibus iniquitatibus vestris, et inebriari faciam civitates, in figura terrae Judae, quae bellis vastata fuerat, coletur, propter quod fuit exterminata sub oculis omnis praetereuntis. Et dicent, Terra itla, quae fuerat exterminata, facta est sicut hortus deliciarum, et civitates desertae et exterminatae et demolitae, munitae consederunt. Et scient gentes, qnaecumque derelictae fuerint in circuit… vestro, quoniam ego sum Dominus. AEdificavi demolitas, et plantavi exterminatas: quia ego Dominus locutus sum et feci (Ibid. 29, 38).