Latin
Regula Iv
Tyconius, De Septem Regulis 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Item illi captivitati montium Israel promittit Deus ubertatem, et multiplicationem populorum usque in finem: Quoniam, inquit, dederunt terram tuam sibi in possessionem cum jucunditate inhonorantes animas, atque caeterminaverunt in vastationem: propterea, propheta super terram Israel, et dic montibus et collibus, et rivis et nemoribus: Haec dicit Dominus: Ecce ego in zelo meo, et in ira mea locutus sum, propter quod opprobrium gentium portatis. Ecce ego levabo manum meam super nationes, quae sunt in circuitu vestro. Hi injuriam suam ascipient: vestri autem montes, Israel, uvam et fructum vestrum manducabit populus meus, qui appropinquat venire. Quia ecce ego super vos, et colemini, et seminabimini: et multiplicabo super vos totum domum Israel usque in finem, et habitabuntur civitates, et quae desolatae erant, aedificabuntur (Ezech. xxxvi, 5, 10). Item illic velut in novissima resurrectione, prima significatur: Locutus est, inquit, ad me, dicens: Fili hominis, ossa haec, omnis domus Israel est. Ipsi dicunt: Arida facta sunt ossa nostra, interiit spes nostra, exspiravimus. Propterea propheta et dic: Hoec dicit Dominus: Ecce ego aperiam monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris, et inducam vos in terram Israel, et scietis, quia ego Dominus, cum aperiam sepulcra vestra, et educam de monumentis populum meum, et dabo spiritum meum in vos, et vivetis: et ponam vos super terram vestram, et scietis quia ego sum Dominus (Ezech, xxvii, 11, 14).