Latin
Regula Iv
Tyconius, De Septem Regulis 4.5
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid perspicue, cum resurrexerimus, tunc sciemus Dominum, et non nunc, cum per baptismum resurgimus? Aut mortui poterunt dicere: Arida facta sunt ossa nostra (Ibid. ,11), ut merito mortuis id promissum esse credamus? Quid enim est sacramenti, ne in ambiguum veniret, aperuit Deus. Nam de novissima carnis resurrectione, neminem Christianum credimus dubitare. Et Dominus secundum Joannem has resurrectiones manifestat, dicens: Amen dico vobis: quia, qui verbum meum audit, et credit ci, qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet a morte ad vitam. Amen dico vobis, quoniam venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent. Sicut enim habet Pater vitam in se: sic dedit Filio vitam habere in semetipso. Et potestatem dedit ei et judicium facere: quia filius hominis est (Joan. v, 24, 27). Jungit novissimam resurrectionem: Nolite mirari hoc: quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et exient qui bona fecerunt, in resurrectionem vitoe: qui autem mala fecerunt, in resurrectionem judicii (Ibid. ,28, 29). Primo dixit, mortui qui audierint, virent. Secundo, omnes, qui in monumentis sunt, exient. Item quod in uno homine totum corpus significetur, in Regum libro promittit Deus David, de Salo…one dicens: Suscitabo regnum ejus: ipse oedificabit mihi domum (II Reg. vii, 15).