Latin
4.6.64 to 4.6.87
Tyconius, De Septem Regulis 4.6.64-87
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem Ninive omnino insequenti Propheta peritura describitur, cui praedicans Dominus: Signum est Jonae in ventre ceti (Matth. xii, 40; Luc, xi, 30). Atque ut et ipse Propheta ostendit, non esse illam civitatem specialem, interponit aliqua, quae speciei modum excedant. Non erat, inquit, finis gentilibus illius: cum esset civitas unius gentis. Et iterum: Multiplicasti mercatus tuos super astra coeli, id est, Ecclesiam. Et iterum: Super quem non venit malitia tua semper? Numquid potuit unius civitatis malitia, super omnem hominem, aut semper venisse, nisi illius, quam Cain fratris sanguine fundavit nomine filii sui, id est, posteritatis? Manifestius adhuc docet Propheta, Ecclesiam esse Ninive. Et extendet, inquit, manum suam in Aquilonem (id est, populum solis alienum adversus Meridianum) et perdet Assyrium (Soph. ii, 13). Et illud: Ninive, exterminium sine aqua in desertum: et pascentur in medio ejus greges, omnes bestiae terrae et cameleonti, et hirci in laquearibus ejus cubabunt, et bestiae vocem dabunt in fossis ejus, et corvi in portis ejus, quoniam cedrus altitudo ejus. Civitas contemnens, quae habitat in spe, quae dicit in corde suo: Ego sum, et non est post me (Ibid. ,13, 15). Et adhuc: Quomodo facta est in exterminio, pascua bestiarum? Omnis, qui transit per illam, sibilabit et movebit manus suas (Ib. ,15). O illustris et redempta civitas, columba, quae audivit vocem, non recepit disciplinam, in Domino non est confisa, et ad Dominum suum non appropinquavit. Principes ejus in ea, ut leones frementes; judices ejus, ut lupi Arabiae, non relinquentes in mane. Prophetae ejus, spiritu elati, viri contemptores. Sacerdotes ejus prophetant sacra, et conscelerant legem; Dominus autem justus, in templo ejus non faciet injustum (Soph. iii, 1, 5). AEgyptus item bipartita est. Ecce, inquit, Dominus sede… super nubem levem, et venit in AEgyptum (Isa.