Latin
4.6.88 to 4.6.105
Tyconius, De Septem Regulis 4.6.88-105
Unproofread scanNot analysed yet
xix, 1, 3). [Nubes, corpus est spirituale post Baptismum, et claritas filii hominis. Primus est enim adventus Domini jugiter corpore suo venientis, sicut dicit: Amodo videbitis venientem in nubibus coeli] et comminuentur manufacta AEgypti a facie illius, et cor ipsorum minorabitur in illis, et exsurgent AEgyptii super AEgyptios. et expurgabit homo fratrem suum et homo proximum suum, et pugnabit civitas contra civitatem, et exsurget gens super gentem (Matth. xxiv, 30), id est, AEgyptus super AEgyptum, et lex supra legem, sensus scilicet diversitate sub una lege: Et turbabitur spiritus AEgyptiorum in ipsis, et cogitationes eorum dispergam. Et postquam nunc generi speciem, nunc genus speciei miscuisset, adjecit, dicens: Die autem illo erit altare Domini in regione AEgyptiorum, et tituli ad terminos ejus Domino. Erit autem in signum in aeternum Domino, in regione AEgyptiorum (Isa. xix, 19). Non dixit: licebit esse altare ad terminos AEgypti in aeternum: sed, erit. Ezechiel vero apertius ostendit totum mundum esse AEgyptum, dicens: O dies! quia prope est dies Domini, dies nubis, finis gentium erit: et veniet gladius super AEgyptios. Et jungit speciem: Et erit tumultus in AEthiopia, et cadent vulnerati in AEgypto, et cadent fundamenta ejus, Persae et Cretes, et Lydi, et omnes commesticii, et filii testamenti mei, gladio cadent in ea cum ipsis (Ezech. xxx. 3-5). Hoc autem factum est, cum post excidium descenderent in AEgyptum, et occiderentur illic a Nabuchodonosor secundum Hieremiae prophetationem. Fiet autem et generaliter, novissimo die, quando cum AEgyptiis filii testamenti ceciderint, AEgyptiorum more viventes. Item per Ezechielem minatur Deus regi AEgyptiorum, et ejus multitudini, quod essent terribiles in sanctos, inter circumcisos deputati: quod non convenit, nisi in eos, qui sibi circumcisione, id est, sacris blan diuntur. Quoniam igitur dedit timorem suum super terram vitae: ut dormiret in medio incircumcisorum vulneratus gladio Pharao, et omnis multitudo ejus cum ipso, dicit Dominus.