Latin
5.132 to 5.159
Tyconius, De Septem Regulis 5.132-159
Unproofread scanNot analysed yet
Finis denique hujus anni, id est. judicii junxit, dicens: Praedicare annum Domini acceptabilem, et diem retributionis. Et David: Benedices, inquit, coronam anni beniguitatis tuae (Psal. lxiv, 12). Aliquando hora, dies et menses, annus est, sicut in Apocalypsi: Parati in horam, et diem, et mensem, et annum (Apoc. ix, 15), quod est, tres anni et dimidium. Ibidem, menses pro annis: Datum est ei delere homines, menses quinque (Ibid. ,5). Aliquando, dies den…rio numero 100 dies sunt, sicut in Apocalypsi: Dies mille ducenti sexaginta (Apoc. xi, 3); nam millies ducenties sexagies centeni centum vigenti sex millia dies sunt, qui sunt anni trecemi quinquaginta, mensibus tr…cenorum dierum. Ib dem: unus mensis denario numero, 100 menses, ut: Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta du…bus (Ibid. ,2). Nam quadragies bis centeni, 4200 menses sunt, qui sunt anni trecenti quinquaginta. Tempus, aut annus est, aut 100 anni: sicut tempus, et tempora, et dimidium temporis (Dan. vii, 25; xii, 7), quod est, aut 3 anni et dimidius, aut 350. Item: Unus dies aliquando centum a mi sunt: sicut de Ecclesia scriptum est: Jacere in civitate, ubi et Dominus ejus crucifixus est, et post tres dies et din…idium (Apoc xi, 8, 11). Et oportet filium hominis Hierusalem ire, et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et post tres dies resurgere (Matth. xx, 18; Marc. x, 33; Luc. xviii, 32). Ipse enim tertio die resurrexit. Generatio aliquoties et centum anni sunt: sicut Dominus dicit Abrahae: Quarta autem generatione revertetur huc (Gen. xv, 16). In Exodo vero, non de servitutis, sed de totius peregrinationis tempore dictum est: Quinta autem generatione, ascendit populus ex AEgypto (Exod. xii, 42), id est, post 450 annos. Item generatio, aliquoties 10 anni sunt: sicut Jeremias dicit: Eritis in Babylonia, usque ad generationes septem (Baruch.