Latin
5.97 to 5.131
Tyconius, De Septem Regulis 5.97-131
Unproofread scanNot analysed yet
Nobis autem totum tempus, dies est. Omnia nova sunt, figurae transierunt. Ex legitimis numeris sunt, septenarius, denarius, duodenarius. Idem est autem numerus, et cum multiplicatur: ut septuaginta, vel septingenti, vel toties in se: ut septies septem, aut decies deni. Sed aut perfectionem significant, aut a parte totum, aut simplicem summam. Perfectionem, ut septem spiritus, Ecclesiae septem (Apoc. i, 4-11). Aut ut dicit: Septies in die landabo te (Psal. cxviii, 164): aut septies tantum recipiet in isto saeculo (Matth. xxii; Ecel. xxxv, 13). Similiter, denarius, ut alius Evangelista dicit: Centies tantum recipiet in isto saeculo (Marc. x, 30). Et Daniel, angelorum et coeli vel Ecclesiae innumerabilem multitudinem denario numero complexus est, dicens: M…lle millia apparebant illi et decies milites denaria circumsistebam (Dan vii, 10), Et David: Currus. inquit, Dei decies millies tantum (Psal. lxvii, 18). Et de omni tempore, David: in mille saecula (Psal. civ. 8). Item, per duodenaritum de omni Ecclesia dictum est 14400 et duodecim tribus (Apoc, vii, 4, 5), omnes gentes, sicut: Judicabitis duodecim tribus Israel (Matth. xix, 28). A parte totum: quoniam centum tempus legitimis numeris difinitur, ut in Apocalypsi: Habebitis pressuram 10 dies (Apoc. iv, 10): cum significet usque in finem. Septuaginta autem in Babylone, idem tempus esse, importunum est nunc probare. Praeter legitimos etiam numeros, quodcumque tempus in quocumque numero frequenter breviavit scriptura, sicut supradictum tempus, Hora appellatum est, dicente Apostolo: Novissima hora est (I Joan. ii, 18). Et dies: sicut, Ecce, nunc dies salutationis (II Cor. vi, 2). Et annum praedicare: sicut per Isaiam: Praedicare annum Domino acceptabilem (Isa. lvi, 2 ). Quoniam non ille, quo Dominus praedicavit, soles fuit acceptabilis: sed et iste quo praedicat, sicut dictum est: Tempore accepto exaudivi te (Isa. xlix, 8); et Apostolus interpretatur: Ecce nunc tempus acceptabile (II Cor. vi, 2).