Latin
III. CERCOPITHECVS FACIE SENIS FRVCTVM
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 0
Unproofread scanNot analysed yet
III. CERCOPITHECVS FACIE SENIS FRVCTVM Cinarae manu gestans. INIC. 11II. CERCOPITHECVS FORMAE RARAE. Barbilias vocabatur, &originem à China ducebat, vescebatur omnis generis rebus etiam venenatis, vt araneis, bibebat quicquid illi porrigebatur, subindequè se vino inebriabat; erat magnae agilitatis, tanquam simia toros dies inquieta, omnisque generis voces effingebat. Neminem ita odio hab hat, ac deformes vetulas. Erat tandem elegantiorum morum, vt animal ratione praeditum esse videretur Cuiusdam alius speciei, quae pusilla est, meminit loannes Lerius in historia Americae, nigriquè est coloris maxima ex parte in syluis versans, &potissimum in illis arboribus insidere solet, quae siliquas nostris fabis similes producit; ijs enim libentissimè vescitur.