Latin
III. CERCOPITHECVS FACIE SENIS FRVCTVM
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 1
Unproofread scanNot analysed yet
Meminit quoquè Clusius sius in Exoticis pusilli Cercopitheci non maioris Sciuri, qui in Brasilia Cercopithecus Sagouin dicitur. Rostrum, &capitis pars anterior leoninam quodammodo refert, fusco colore, cui rubedo quaedam permixta est, aures albicantibus villis ei sunt hirsutae, quibus ruber color etiam est admixtus; guttur, &pectus longioribus villis, partim fuscis, partim albis cooperta habet, reliqui pili per corpus sparsi nigri, &albi radiatim à dorso ad ventrem dispositi sunt. Caudam quoquè; quae longa est, pilis similis coloris alternatim tectam gerit. MORES. INGENIVM. Ercopitheci mira prudentia, &agilitate de arbore, in arborem transiliunt, nam caudis tanquam manibus vtuntur ramo se implicantes, &quo volunt se eiaculantur; imò, quibus cauda est longior, solertia etiam, &vires sunt insignes, nam in Brasilia, vbi copiosi sunt Cercopitheci, vt refert Ioseph Iesuita, de arbore, in arborem transeunt; tamen etsi arbores non sint contiguae; etenim alteri cauda haerent, &in alteram semetipsos proijciunt. De inde hae bestiae adultae iunioribus, quae ex arbore, in arborem nequeunt transire viam sternunt hoc modo; nam alterius arboris ramum cauda tanquàm manu arripiunt, manibus verò alterius ramum apprehendunt, atquè ita vtraquè arbore retenta, quasi quodam peracto ponte iuniores Cercopitheci per stratam viam sinę periculo transeunt. Praeterea sunt mirae docilitatis; nam, vt legitur in historia naturali Indiae Occidentalis, Cartagenae in palatio Gubernatoris ingeniosius Cercopithecus alebatur, quem ad vinum emendum emittere solebant; hic altera manu lagenam, altera verò pretium vini ferebat, ex cuius manibus pecuniam extorquere nemo poterat, nisi lagena prius vino repleta. Deinde à pueris obuijs delusus, vase deposito, lapides apprehendens in sannatores iaciebat, &quamquàm Cercopitheci, natura sua, vini sint auidissimi, tamen hic citra veniam domini nunquàm lagenam aperiebat. Praetereà, quia Cercopitheci sunt bestiae vaferrimae, &omnibus gesticulando illudunt; hinc Gręci verbum κερκωπίζειν formarunt, quod illudere significat, quamuis etiam ab animalibus, quae κέρκον idest caudam mouendo adulantur hoc verbum posset deduci. Vnde postea homines dolosi, impostores, &adulatores Cercopes nominantur.