Latin
MAGNANIMITAS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 12
Unproofread scanNot analysed yet
Miles à leone offensus sed non occisus. Lib. 2. cap. 13 Leo vrsa occisor. arena occurrit Capreolus, qui pedibus anterioribus ter, aut quater caput leonis percussit, sed leo tanquam magnanimus, &generosus similem percussionem parui pendens Capreolum illęsum pręterijt, &ad bellandum cum superbissimo Tauro in altera theatri parte morante alacri animo se contulit. Similem magnanimitatem praesefert in venatione, vt scribit Aelianus, nam pręsentibus armatis venatoribus resistit, canibus vrgentibus non cedit, &ipsis aspicientibus nunquam terga vertit, &deniquè prostratis parcit. Meritò igitur poterimus cum Reusnero in Paradiso poetico canere. Trux leo prostratis parcit, sed dentibus vrget Quos videt armata sumere tela manu Vel cum Ouidio dicere. Corporae magnanimo satis est prostrasse Leoni. Hęc igitur fuit potissima ratio propterquam Gesnerus nunquam sibi persuadere potuit, vt crederet catulos duci à leone mare cum forte, &generosum animal, vti leonem officio fęminę fungi non deceat, &quando aliqui Auctores id scribunt, errorem à leonis vocabulo (quod epicęnum sit) ortum esse iudicat.