Latin
INIVRIARVM MEMORIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
INIVRIARVM MEMORIA, VLTIO. Nter cętera animantia nullum est nostro iudicio; quod magis iniurirum sit memor, &quod illas non solum sibimetipsi, sed etiam amicis illatas minus impunitas relinquat, quàm leo. Huius rei infinitis exemplis historię non carent, sed nos in pręsentia, ne quidquam huic nostro tractatui desit, pręclariora tantùm proponemus. Primum docet Aelianus. Iuba Maurus cum aliquandò per desertam regionem iter faceret, vt gentem, quae ab se defecerat, sub iugum denuò mitteret, in suo comitatu erat adolescens rei venatorię peritus, &visum casu leonem secundùm viam sagitta petiuit; non tamèn mortem intulit, leo accepto vulnere, statìm se subduxit, &adolescens venator vnà cum coeteris discessit. Anno vertente interposito, Iuba rebus ad quas cum exercitu profectus erat praeclarè gestis, eadem via regressus est ad eum locum, vbi anno elapso leo fuerat vulneratus, is in magna hominum multitudine adolescentem, qui eum laesit adortus, dilacerauit. Idem Aelianus de iniuria non inulta historiam recitat hunc in modum. Vrsa in leonis lustro catulos, qui per aetatem se tueri non poterant, interemit; Parentes ex venatione reuertentes, cum catulorum cędem vidissent, Vrsam insecuti sunt; haec leonis furorem vitans arborem conscendit, &leaena secùs arboris truncum consedit; leo autem furore plenus per montes vagabatur, donec materiarium fabrum offendit, è cuius manibus ob timorem leonis securis des cidit; tunc leò blandè ipsum amplectebatur, linguaquè eius faciem abstergebat, quam benignitatem faber obseruans, suis rebus fidere cępit. Leo hunc cauda amplexatus ducebat, &securim, quae deciderat ore tenens fabro pornigebat, deniquè illum ad lustrum duxit, vbi catuli mortui iacebant, postea hunc impellebat ad inspiciendam Vrsam in arbore sedentem, &ad illam arborem cędendam incitabat. Faber, hoc intellecto, arborem excidit, tunc Vrsam in terram delapsam leo, &leaena dilaniarunt. Insuper aduertendum est ex Alberto illatis iniurijs leonem semper ęqualem parare vindictam, &suam sententiam roborat exemplo cuiusdam militis, qui cum multis in dextrarijs equis exierat ad venationem. Equitantes inciderunt in tres leones, quorum vni miles sagittam immissit, sagitta tamen propè caput leonis praetergressa non vulnerauit, leo substirit aliquantisper, tunc miles ad illum festinans antequam alijs duobus leonibus coniungeretur lancea eum confodere conatus est, sed iterum vano ictu, simulquè de equo ad terram delapsus est. Leo statim accurrens caput militis in galea compressit, Lęsit, sed non vulnerauit, nequè eum occidit, &mox alios leones secutus est. Coeterùm leo non solum proprias, verum etiàm amicorum iniurias vlciscitur, quod probat Eudemus, referente Aeliano, hac historia, Iuuenis Ferarum domitor habuit canem, vtsam, &leonem, quae animalia cicurata pacem inter se seruabant, sed cum canis aliquandò, &vrsa inter se colluderent, vrsa repentè efferata canem dilaniauit; Leo facti atrocitatem ęgreferens vrsam, quae amicitiam inter se institutam violauerat adortus interfecit.