Latin
182.1 to 182.4
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 182.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ve rum quidam vir fide dignus Constantinopoli reuersus nobis retulit, pedes huius animantis pedibus crocodili, vel testudinis esse similes, idcirco Bellonius non est redarguendus quoniam, ob paruitatem animalis, quod vidit, non potuit omnia diligenter obseruare. Ratio autem, cur ex tot priscis picturis, &sculpturis huius Ferae, non possit percipi vtrum in genere bisulcorum, vel polydactylorum sit reponenda, illa est; quam clarissimus vir Fabius Columna assignat, nimirùm quia pedes semper sunt aquis obruti, vt sculptores, &pictores illos obseruare non potuerint ad exprimendam hippopotami figuram, qui, vt plurimum aquis delectatur. Aristoteles physiologorum coriphaeus testatum reliquit, equum fluuiaticum, quem gignit Aegyptus, habere iubam equinam, vngulam bubulam, rosti un resimum, talum bisulcorum, dentes exertos, caudam apri, vocem equi, magnitudinem asini, &tandem internas partes interaneis equorum, &asinorum non dissimiles, à quo transcribens Plinius dixit belluam in Nilo versari vngulis bifidis instar bouis, dorso, &hinnitu equi, rostro repando, cauda torta, &dentibus aprorum. Propterea Matthiolus in commentarijs ad Discoridem non recedens à doctrina Aristotelis, &Plinij, figuram, &descriptionem hippopotami exhibitam à Bellonio perperàm detestatur, vt inferiùs ostendetur, quoniam careat illis conditionibus, quae huic animanti ab Aristotele, &Plinio attribuuntur. Aduectus fuit Romam hippopotamus teste Dione, in Augusti de Cleopatra triumpho, &auctore Plinio M. Scaurus in ludis aedilitatis suae, temporario Euripo, primus omnium hanc Feram ostendit; ex quibus Antiquitas veram hippopotami iconem delineatam posteritati tradere potuisset. Verùm cum, nostra aetate, anno salutis 1603. hunc integrum sale asseruatum attulerit Federicus Zerenghi Narnensis Chirurgus, ex Aegypti paludibus propè vrbem nunc Daniiata appellatam, ex quo doctissimus vir Fabius Columna germanam descriptionem desumpsit. Ab illa igitur ne latum quidem vnguem recedemus, vbi etiam taxat Matthiolum dente theonino arrodentem Bellonij descriptionem, in qua forsitan, ob paruitatem animalis, quod Bizantij conspicatus est, aliquantisper errauit. Quare ex cadauere sicco collegit Colunna hanc Feram nullam cum equo habere similitudinem, sicuti &Bellonius tradidit. Nobis vero illius effigies magis ad bubulam, &suillam, quàm ad equinam accedere videtur; namque corporis magnitudine bouem excedit, crurum verò figura vrsum simulat.