Latin
182.5 to 182.7
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 182.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc hippopotami cadauer a praeclarissimo Columna dimensum, à capite ad caudam pedes erant tredecim, corporis latitudo, siue diameter, pedes quatuor cum dimidio, altitudo pedes tres cum dimidio, venter potius planus, quam carinosus, crura à terra ad ventrem pedes tres cum dimidio; ambitus crurum pedes tres. Pes latus pedem, vngulae singulae vncias tres. Caput vastum in comparatione ad totum animal, &latum pedes duos cum dimidio, longum pedes tres, crassum ambitu pedes septem: Oris rictus pedem vnum, rostrum carnosum, &repandum, oculi exigui, lati vnciam, longi vncias duas, aures paruae, breues, neque vncias tres excedentes, totum corpus obesum; pes latus in quatuor vngulas diuisus, vngulae verò quales in bobus, &nigrae, talus callosus, atquè latus. Quamobrem vngulae non sunt bifidae, vt notauit Plinius, sed quales in bobus, vt Aristoteles asseuerauit, &quod omissum fuit, quadrifidae, cauda aprina, vel secundùm rei veritatem, testudineae, vel vrsinae caudae non dissimilis. Cutis admodum crassa est, dura, colore pullo, nares imaginem. S repraesentant, fissura longa vnciarum duarum, cum dimidio. Rostrum habet instar Leonis, vel felis, pilis ex poris quibusdam prodeuntibus asperum, nec in toto corpore alij conspiciuntur, in quo Plinius hallucinatus esse videtur; dum hanc Feram vitulo marino in pilis, &corio assimilauit. Quae omnia in subsequenti icone hippopotami maris licet conspicari. Libuit quoque exhibere iconem hippopotami foeminae Patauio missam, vt lectores vtriusque discrimen contemplari possent.