Latin
NVMISMAIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 191
Unproofread scanNot analysed yet
ψν *MoVm Physiologi hippopotamum, inter immanes Feras, collocent, quae, aduersus caeteras aquatiles belluas, omne genus saeuitiae tyrannicè exerhi L ceant, &contra humanum genus similem feritatem praese ferre non auDiabo lus deant; non iniuria Diabosum hippopotamum poterimus cognominare, qui cur dicatur aduersus aquatilia, nempè contra eos, qui omni deliciarum genere obhippopotam. blectantur, fortitudinem suam exercet, at conira homines, nempè viros iustos, &perfectos vires ei sunt imbecillae iuxta illud. Resissite Diabolo, &fugiet à vobis. Amplius in hoc significatu possumus hippopotamos auaris assimilare, qui paupe res tantummodò depraedantur, non autem homines, idest potentes, cum illis reluctentur, non audent aggre di. Iuxta illud, quod legitur in sacris paginis. Pinguioribus Amalech pepercerunt, quicquia lib. 1. Reg. autem vile, &reprobum fuit, demoliti sunt. Verùm non solum auaris, sed etiam in luxuriam solutis hippopotami comparari possunt; cum hae belluae, quoad aspectum, &hinnitum, equum praeseferre videantur, sed postea, quoad partes posteriores, in suillam caudam desinunt. Tales appellari possunt multi, qui fortes tanquam equi adoloscentiam christianis moribus indutam inchoarunt, sed, quoad caudam, nimirum senio aduentante omne voluptatum genus vestigant, atque adorant. Quare de his possunt pronunciari ilcap. 3. la verba Abacuc. Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum quasi velle peccans om innuere, quòd hi, cum essent, in mari penitentiae, circa vitae finem in lutum corruptorum nis hippop. morum, &perditi luxus inciderunt. Tandem omnes peccantes, hippopotami nomine, dicitur. decorari possunt, quoniam hippopotami, vt superius fuit enucleatum, labijs resimis, hinnitu equi, corio tergoris impenetrabili, &cauda suis praediti sunt; pari ratione peccantes repanda habent labia ob superbiam, hinmitum equi, ob detractionem, corium impenettabile, ob pertinaciam, &denique caudam suis, ob carnis inquinamentum, &petulantiam. Propterea de illis dicitur apud Isaiam. Equi eorum caro, &non spiritus.