Latin
SIMVLACRA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 191-2
Unproofread scanNot analysed yet
SIMVLACRA. N tumulo Aureoli tyranni, hippopotami effigies incisa erat, quam serpens, cauda mordicus apprehensa, complectebatur. Id fortè designabat, ex Pie rio, tyrannidem temporis tractu domitam, &superatam fuisse. Deinde ce Hierogl. lebratissimum fuit illud simulacrum, quod olim Hermopoli visebatur, in quo supra iconem hippopotami accipiter dimicans cum serpente caelatus erat. Id, vt nonnulli voluerunt, significabat Typhonem ab Osyride, violentia domitum, cum de principatu certaretur; Nam per equum fluuiatilem Typhonem, &per anguem, iuxta assertum Pierij, aliqui viri docti Pricipatum interpretabantur. Ripa scriptor Itapart. 2. licus, in sua Iconologia, ad exprimendam impietatem, exhibet pictoribus simulacrum anus trucis aspectus, quae, altera manu, hippopotamum amplexatur. Quamuis rursus ad idem exponendum ostendat iconem foeminae, velatis oculis, altera manu gallum, altera verò ramum rubi tenentis; cum haec duo animalia scilicet, tam gallus, quàm hippoposimulacrum impieiatis tamus, &cum patre depugnent, &matris connubio potiantur. Idem Ripa alibi effigiat mulierem, manibus, caput, vel vngulas hippopotami stringentem; atque hac ratione, qnale. ingrati animi vitum repraesentat. Lucianus scriptis mandauit Aegyptios caelasse, vel pin xisse Nili simulacrum hunc in modum. Aliquando figurarunt humanam effigiem sedentem supra crocodium, vel hippopotamum, aliquando hippopotamum, &crocodilum col ludentes delinearum; cum ambo haec animalia vnda Nili gaudeant, vt lectoribus in subsequenti icone licet conspicari. epeng HIPa λ σ E ilivivib τ τ πς VS IN Vamuis ex Aeliano caro hippopotam i insigni duritie non careat, consequenterque concoctu sit difficilis; tamèn in aliquibus regionibus, vt Scriptores fide digni retulerunt, in epularum magnificentia commendatur. In Guinea narrat Clusius vir celeberrimus, circa Promontorium nuncu patum Cabo Lopez Gonsaluez.