Latin
207.5 to 207.8
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 207.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
crificarunt. Verùm, adhuc fame vrgente, tradunt Euphorbum Daemonibus Echinum, &vulpem immolasse, ideò, placatis Dijs, &rerum vbertate referti Euphorbum Sacerdotem, &Principem constituerunt. Deinde, à praedictis animalibus sacrificatis, Vrbi nomen imposuerunt. Demùm de castello Vulpiano legendus est Ortelius in thesauro geographico. Iam enumeranda sunt caetera inanimata, quae vulpis denominatione delectantur. Alopecia, in medicorum scliolis, est pilorum capitis, vel barbae defluuium; Aloperiae huius enim affectionis nomen per metaphoram est à vulpe desumptum, quae mingenmorbi etym. do, ex Varini mente, locum adeò sterilem reddit, vt illic herba emergere non possit; Imò, si quae nata est, vulpino lotio madefacta cont inuò exiccatur; sed satiùs est dicere hoc vitium ita fuisse appellatum, quia vulpes simili affectione frequenter vexentur, vt, in tractatu aegritudinum huius animalis, paulò ante à nobis fuit explicatum. Sed animaduertendum est hoc nomen, ἀλωπικία, in Graecorum scholis, non solum praedictum Alopecia est affectum, sed etiam latibulum, seù cauernam vulpium vt narrat Hesychius, denotare nomen aequi Imò Suidas, &Varinus ἀλωπεκίαν τὴν περικεφαλαίαν idest pileum aliquando interpre uocum. tantur. Deindem ἀλωπεκῆ pellis vulpina exponitur, &ἀλώπεκες sunt partes illae musculosae circa lumbos, quas Hippoërates psyas appellauit. Legitur quoquè apud Suidam, αλωπόχρους, idest vulpicolor, quo nomine insigniri potest quicquid vulpem in colore imitatur. Tandem hoc verbum ἀλωπεκάω, καὶ ἀλωπεκίζω à Graecis, ob insignem vulpium calliditatem, pro decipere sumitur. Vnde Varro postea verbum vulpinari, pro dolosè acere formauit. Circa familiarum cognom na non diu immorabimur, cum notum sit, hodiè nobiles familias de vulpibus, &Mediolani, &Placentiae florere. Bononiae verò multae sunt de vulparijs, &nostra aetare, ex familia de vulpibus, emanauit Flaminius Papazonius Philosophus toto orbe clarissimus, qui in tribus florentissimis Italiae Gymnasijs Ticinensi, Pisano, &Bononiensi Philosophiam mira cum laude, &admiratione professus est. EMed by Vlylsis Alcrotiandi