Latin
EMBLEMATA, ETSYMBOLA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 208
Unproofread scanNot analysed yet
EMBLEMATA, ETSYMBOLA. D insinuanda lectoribus moralia documenta, Camerariua, in libro Emblematum ex Animalibus, effigiat vulpem circa ripam fluminis, aure ad glaciem admota, &talem titulum Emblemati apposuit. FIDE, ET DIFFIDE. Argumento à vulpibus Thracum desumpto, quae, iuxta Plinij sententiam, antequam super glaciem gradiantur, eius crassitudinem explorant. Hinc praeceptum hoc hauriendum esse auctor asseuerat, vt, in omnibus rebus, quaedam singularis cautio adhibeatur, quae efficit, ne cuicumquè temerè fidem adhibeamus, &vicissim, ne omnibus obstinatè diffidamus. Quamobrem subscripsit hoc distichon. θον. τ Omnibus esto salutaris tibi cautio rebus, Ni prius explores, aggrediare, caue. Idem auctor figurat vulpem grauidam canes eam persequentes retrospicientem cum hoc inscriscriptionis titulo. INTREPIDA SECVRITAS. Huius etiam meminit Lucas Contilis Scriptor Italicus in suo Phrenoschematum libro, vbi experientia quoque appro bante, vix vnquàm vulpem vtero gerentem à canibus captam fuisse testificatur; nam tunc ita secedit, quemadmodum ad mentem Aristotelis superiùs à nobis fuit expositum, vt non, nisi maxima difficultate, à canibus comprehendi possit. Homines quoquè, huius vulpis exemplo, circumspecti, &prudentes esse debent, &tempestiuè à fraudibus, &insidijs sibimet prospicere, nec non sanis consilijs se praemunire, cum Cicero, in Tusculanis quaestionibus scripserit. Sapienti praeuidenda esse omnia, quae acerba, &grauia contingere possunt; tali enim praemeditatione leuiora &toleratu faciliora effici. Distichon autem emblemati subscriptum est huiusmodi. Prudens insidiasque fugit, fraudesquè malorum, Sic vulpes, vterum dum gerit, haad capitur. Praetereà Paradinus in symbolis heroicis exhibet simulaerum vulpis, cuius caudae accensam facem annexam effigiat, cùm hoc titulo. VINDICTAE TRAHIT EXITIVM. Hic auctor deduxit hoc symbolum ex trecentis vulpibus Samsonis, idquè apprimè ijs assignat, qui &coniurationum causas suscitant, &socios se exhibent, nam hi postmodum meritò poenas luunt. Nonnulli in moralibus symbolis pinxerunt vulpem auscultantem gallinam in tecto cantantem, &philomelam intra frondes arboris mille vocum discrimina modulantem, quasi haec Fera huiusmodi cantibus delectaretur. Verùm dum vocem harum auium attentè audit, vtriusquè deuorandi rationem meditatur; huic symbolo titulus est. VVLPINVSAMOR. Cum tali inscriptione aliud circumfertur symbolum, in quo delineatur vulpes apertum librum intuens, quasi inde modum adminiculandi proximum discere velit; cum tamen in mente sua illi, &dolos, &insidias semper machinetur.