Latin
VVLPES ALBA CVM ALOPECVRO DODONAEI
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 223
Unproofread scanNot analysed yet
DE SIMIVVLPA. Caput IV. SYNONIMA, ET DESCRIPTIO. Erum Indicarum Scriptores quoddam rarum animal veteribus prorsùs incognitum describunt, ac depingunt, quod Gesnerus, &alij Auctores ob similitudinem, quam cum simia, &vulpe habet, Simiuulpem cognominarunt. Nos graecè πιθηκαλωπεεῖα possumus appellare. Quamuis Scaliger αλωπεκόπιθηκον, nempè vulpisimiam indigitauerit. Alij semiuulpem, vel semisimiam dixerunt, quoniam medietate anteriori vulpem, &medietate posteriori si VVLPISIMIA, VEL SIMIVVLPA. sili miam pari. 3. lib. 9. prim. decad. ocean. lib. I. de Piscat. in lib. nadec ad. 2. lib. 8. part. 3. emblem. 57. miam ęmuletur. In Brasiliana regione, vt habetur in historia Americae, Fera Saruubi, vel Sarignea nuncupatur. Quiedus in Summario Indiae occidentalis ibi Chiurcham appellari scribit, secundum alios Cinciam in Peru, in Mallucanis insulis Zurcam, at in regione insulae Cubae Guadaquinax dicitur. Cardanus verò agens de rerum varietate, Guadaquinax, &Guadaquinaium animal à Simiuulpe diuersum esse constituit. Descriptionem huius animalis exhibet Petrus Martyr, quae recitatur etiam in tertia parte historię Americae.