Latin
VVLPES ALBA CVM ALOPECVRO DODONAEI
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 224
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc igitur animal coloris est cinerei, interdum fusci ad magnitudinem cuniculorum, vel leporum, secundùm alios accedens, &teterrimum odorem de se emittens, cuius pars anterior vulpem, posterior fimiam refert, pedes humana effigie praeditos, &aures noctuę habet, sub ventrem vsitatum, aliud gestat receptaculum instar crumenae latioris, in quod catulos suos post partum recipit, &portat quocunque proficiscitur, nec inde exeunt, nisi quando vbera sugunt, ibidemquè mater eos occultat, donec sinè parentis tutela per se vagari, &cibum inquirere possint. Similia de cane marino scripsit Oppianus, quia periculo impendente, catulos suos in ventrem recipiat, &iterum quasi pariat, quando omnia tura esse viderit. Idem de vitulo marino refert Basilius Magnus, &de Delphino Nazianzenus. Vt redeamus, vnde digressi sumus, narrat Pinzonius hoc animal cum tribus catulis delatum fuisse Sibiliam, licet catuli in itinere perierint. Verum si contingat, vt mater in terficiatur, hi vix ab vberibus, vt vitae suae consulant, auelli queunt. Imo vna ex his bestijs fuit interfecta, vt ipse refert, cum septem catulis in illa pelle inclusis. Scaliger autem scripsit hanc belluam quandoquè duodenos catulos eniti.