Latin
VSVS IN CIBIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 243-2
Unproofread scanNot analysed yet
VSVS IN CIBIS, &Medicina. *Opulos quosdam Africae Zabeces, &Zygantes nuncupatos, non solum minio semetipsos inficere, sed etiam simiarum carnibus vesci prodidit Herodotus. Rhasis autem horum animalium carnem frigidam, &austeram iudicauit, consequenterque pessimos humores in humano corpore generare affirmauit. Est quidem veritati consonum, ex eodem Rhasi, quod simiae cor assum, &cum melicrato potum intellectum acuat, &memoriae conferat. Idque colligit Porta ex facilitate discendi, qua pollet hoc animal propterea, ob hanc signaturam ingenio fauere, &obliuionem fugare arbitratur, deinde, quia simia fusci sit coloris ad melancholiam expugnandam valere, cordis pulsum pellere, audaciam augere, &quar tanas profligare idem Porta existimat. Quamuis alibi in febre exterminanda non simę cor, sed sanguinem commendauerit. VSVS IN VARIIS. Ndi vtuntur simijs ad collectionem piperis, vt scribit Philostratus. Nàm ipsi accedunt ad arbores natas in parte infima montis, fructusquè ab illis decerpunt, &piper in quasdam areas ad id paratas sub arboribus tanquam rem neglectam congerunt. Simiae talia desuper aspicientes, ingruente nocte, Indorum opus imitatae super partem montis hominibus inaccessam gradientes, auulsos arborum ramulos in praedictas areas conijciunt. At, vbi dies illaxerit, Indi aceruos piperis asportant, quos nihil laborantes, sed dormientes acquisiuerunt. Quamobrem non debemus vlla admiratione teneri, si Indi canibus, &armis huiusmodi simias ab insultu leonum, &aliarum ferarum tueantur. Nostra aetate, multi sunt Circumforanei, qui simias cicures, &edoctas ducunt, &,ipsis in publicis plateis saltantibus, à spectatoribus multas pecunias corradunt. Ad rem, Ioannes Leo in descriptione Africae recitat in Fessa vrbe Africana esse huiusmodi vile genus hominum, qui vicatim simias saltantes deducunt, anguibus colla, &brachia inuoluunt, &per chiromantiam mulieribus sortem praedicere profitentur. Simia sem sum tactus repraefentat lib. 4. lib. 1. Phytogn. c. 17. lib. 3. Phylib. 3.