Latin
VSVS IN CIBIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 244
Unproofread scanNot analysed yet
dè vit Apol. cap. 1. lib. 3. tur. Hodie, hic Bononiae, quando equiria celebrantu, inualuit vsus imponendi simias se dentes supra acres equos, qui cursu in spem brauij contendunt, tum quia inanes currere renuunt, tùm quia cum simia, loco pueri equitantis, agiliores, &perniciores euadunt. Rei anatomicae Professores in defectu humani cadaueris simijs vtuntur, &quoniam harum multae sunt species Doctissimus Fallopius commendat illas, quae sine cauda sedent, &facies habent latas ad instar hominum. Rhasis, &Vuecherius corde à simia recenter auulso vtuntur ad incutienda dormientibus terriculamenta, illud enim capiti quiescentis supponunt, qui postmodum nil nisi Feras, &res formidolosas per somnum cernit. Demum habemus in descriptione Guineae, pelles simiarum, &Cercopithecorum ab Indis appendi solere storijs ex libro arborum factis, quibus pudenda tegunt.