Latin
LOCVS CIBVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 256-2
Unproofread scanNot analysed yet
LOCVS CIBVS. I fides adhibenda est Solino, in Aethiopiae partibus Cynocephali sunt frequentissimi. At Strabo in regione Arabiae à Dira vsque ad Austri cornu, &praecipuè in vltimo promontorio Sphynges, &Cynocephalos collocat. Aelianus quoquè Continentem post Barygazam pertingentem ad Austrum Dachinabadem vocari scripsit, supra quam regio mediterranea versùs Orientem montes magnos habet, in quibus Cynocephalorum variae species vagantur. Herodotus denique loquens de regione, quam Aratores in Libya versus Occidentem habitant, tradidit illam valdè montanam, &nemorosam esse, nec non à multis Cynocephalis incoli. Demum hae bestiae esculenta, quae aliae simia, appetunt.