Latin
LOCVS CIBVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 257
Unproofread scanNot analysed yet
Imò, teste Aeliano, si repererint fructus testaceis inuolucris clausos, cuiusmodi sunt nuces, &amygdalae, illicò intima esse edilia, extima verò reijcienda esse intelligunt. Vini potionem non recusant: carnibus, vel assis, vel elixis vescuntur; veruntamèn illis, quae culinae artibus rectè sunt apparatae, summoperè delectantur. Vicissim, ex non accuratè elixis, vt refert Aelianus, valdè offenduntur. HIEROGLYPHICA. Vllum fuit vnquam animal apud Aegyptios, quod maiorem hieroglyphicorum numerum exprimere posset, quàm cynocephalus. Huius enim belsti luae iconibus vario modo delineatis caelestia, &terrestria ferè omnia deλʼ ε notabant. Primitus, per figuram cynocephali stantis, sacerdotes Aegyptij primum à syzigia ortum lunae significabant; cum hoc animal in Neomaenia laetum, versus orientem lunam se erigat. Ex altera parte pro exprimendo tempore silentis lunae, cynocephalum resupinatum figurabant; cum cynocephalus tàm mas, quàm foemina, tempore interlunij, annotante Pierio, ingentimoerore afflictentur. Insuper cynocephalum sedentem pingebant, quotiescunque aequinoctium vtrumque demonstraro vole bant, quoniam hanc belluam, sole aequatorem tangente, duodenis vicibus die, totidemque nocte mingere obseruarunt. Haec autem fuit ratio propter quam Aegyptij in omnibus horologijs, seu clepsydris cynocephali effigiem adsculperent. De hoc fortè animali locutus est Trimegistus, qui, cum in Aegypto versaretur, quoddam animal sacrum, &Serapidi dicatum conspicatus est, quod duodecies toto die, pari interposito tempore, excrementa potus profundebat. Amplius, figura cynocephali, totus terrarum orbis ab Ae gyptijs hicroglyphicè intelligebatur, quoniam duae, &sexaginta primariae habitabilis terrae regiones constituantur; magna cura, &diligentia obseruarunt totidem esse partes in hoc animali moriente, quae singulae quotidiè pereunt, &mox secundo supra sexagesimum die reliquum animalis corpus interire. Si ad hiero glyphica minus principalia mentem intendamus, incidemus in aegyptium sacerdotem, qui, &ipse, per cynocephalum amplexantem piscem, ostendebatur. Aegyptij enim sacerdotes nequè pisce, nequè pane ex piscibus confecto vescebantur, ad differentiam sacerdotum externarum nationum, qui pisces comedebant; similiter cynocephalus neque piscem, nec aliquid ex pisce confectum appetit. Pręter sacerdotem, icone cynocephali vrinatorem intelligebant, quandoquidem, vt animaduertit Orus Apollo, solus cynocephalus inter caetera animalia intrepidus &sine vllo timoris indicio natat. Caeterùm, cum superius exaratum sit, in natura huius animalis ponderanda, ipsum facilimè irarum motus concipere iuxta assertum Theocriti. Καὶ οἱ ἀει δριμεῖα χολὰ ποτὶ ῥινὶ κάθηται. Idest. Semper acerba illi pro naribus assidet ira. Huic proprietati nixa Aegyptus ad designandam iracundiam, huius bestię iconem exhibebat. Ad finem, litterae quoquè per simulacrum cynocephali ab Aegyptijs sacerdotibus intelligebantur; nam quoddam harum bestiarum genus litterarum cognitionem callere existimabant. Quocirca statimatquè cynocephalus in templum introducebatur, vt, eorum ritu, educaretur, &coleretur; sacerdos illi calamum, &sepiam apponebat exploraturus, num esset ex eo genere, quod pro cultu recipere debebant.