Latin
VSVS IN MEDICINA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 290
Unproofread scanNot analysed yet
lib. 8. de comp. med. sec. loc. cap. 3. Castoreum in quae medica men ta ingrediatur. lib. 2. antid. spec. Pilulae. sophyllo, dauco, nigella, absynthio pontico, Castoreo, &assa fetida; quia non ingratum, &saluberrimum odorem spirat. Aliquandò tamen mulieres ex tetro odore offendantur, &prae cipuè quando in pręfocationibus talis odor partibus infer oribus supponitur; vnde Lucretius canebat. Castoreoquè graui mulier sopita recumbis. Praetereà in affectibus vterinis hoc plurimùm prodesse, scribit Dioscorides, si cum pule gio ad secundas, &menses prouocandos adhibeatur. His addi: Hippocrates, Castoreum potum puerperij excrementa purgare.