Latin
VSVS IN MEDICINA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 291
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc colligendum est, nullum absurdum à Plinio prolatum fuisse, dum scriptis mandauit, mulierem supergradientem C: storem, vel Castoreum, abortire. Praeter haec, habemus à Galeno, ad declinandas febris quartanae periodos, non solum diatrion pipereon, verum etiam Castoreum mirandum in modum valere. Praeterquanquod ex Plinio, &Auicenna, fistulis, vlceribus malignis, &abscessibus medetur. Postremò ca storeum venenis etiam resistit; vnde Dioscorides illud cum mentha, &ruta ad castigandum ci cutae venenum, in vino propinat. Imò malam quoque opij qualitatem optimè corrigit; nam adeò calidum est medicamentum, &subtilium partium, vt frigiditatem opij retundere valeat. Hac igitur ratione ductus Galenus, nullum aliud pręstantius medicamentum pro corrigendo opio, proponebat. Verum, quod magis consideratione dignum est, serpentium etiam, &aliarum be stiarum virosam qualitatem emendat; nam, teste Dioscoride, aduersùs scorpiones in vino bibi tur contra phalangia, &araneos cum mulso prębetur, ad virus lacertae chalcidicae cum myrtite sumitur. In veneno cerastis exterminando cum panace, &ruta ex vino praescribitur, &deniquè ad cęterarum bestiarum virus profligandum, cum mero exhibetur. Plinius, in expugnando aconitorum veneno, Castoreum cum lacte, &aqua, &in extinguendo ellebori albi vitio, cum aqua mulsa, &vino, summoperè probat. Omnes Castorei virtutes, &pręrogatiuas hactenus ad mentem Dioscoridis, Hippocratis, Galeni, &Plinij recitatas, pau cis versibus Boussuetus eleganter complexus est, quos in gratiam medicinae studiosorum hoc in loco recensere non piguit.