Latin
294.1 to 294.4
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 294.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vulpinis Vulpinis est cruribus, tamen paulò crassioribus, quibus magis in aqua, quam in terra valet; habet enim pedes posteriores planos, &membrana communitos, quemadmodum in castore ponderauimus, Pelle minùs spissa, quàm castor, frequenti &breui pilo conspersa, nonni hil ad castaneę colorem accedente, contegitur. Habemus in historia Indiae Americę, quòd in fluentis illarum regionum quaedam bestia vagatur Saricouieme ab Incolis vocata, quod vocabulum belluam edilem, &gustui gratam significat. Haec amphibia est partìm in aqua, partìm in terra vitam agens, non excedit magnitudinem felis, &pilo molli leucophaeicoloris est praedita; immò pedes membranis quibusdam fulciuntur, vt in Lutris obseruatum fuit. In eadem historia commemoratur aliud animal nomine Sù insignitum, quae vox apud incolas aquam denotat; cum vt plurimum haec bestia in aquis versetur Hujus pellis delicata est, &à venatoribus illarum regionum expetitur. Quocirca bestia eminus venatores conspicata, supra dorsum catulos collocans, caudaque contegens, confestim aufugit. Quae bestiarum species, an Lutris annumerandae sint, aliquam dubitationem legentium mentibus afferunt. NATVRA, MORES, Ingenium. D à natura Lutrae habent insitum, vt in vrinando per interualla aerem exer tis naribus hauriant; alioquin in suffucationis periculum inciderent. Animal quidem est mordax, in viribus tamen corporis cum castore non comparandum; nam secundum Albertum, licèt Lutra à Castore expellatur, &occidatur, falsum est, quod aiunt, Lutram à Castore cogi, vt hyeme aquam circa eius caudam moueat, nè congeletur. In antris artificios è elaboratis, iuxta amnes stabulantur; in illisque referente Gesnero, ex ramis, &virgis quoddam veluti tabulatum construunt, super quo (ne madefiant) noctu cubare solent. Amplius, tanta sagacitate à natura refertae sunt, vt (Scaligero docente) per aliquot milliaria ex aquae riuulo alicuius piscinae odorem excipiant. Immo facilius auram secundo flumine hauriunt, sed ieiunae cursum amnis superare possunt; piscibus autem saturatę, sine labore vnà cum aquae fluxu delabuntur. Insupèr aliquam piscinam ingressae, mira agilitate naturali, in meliores pisces capiendos feruntur, &quamuis omnes deuorare non possint, in om nes tamen suam sęuitiam exercent. Quamobrem, qui in viridarijs piscinas habent, ab huiusmodi animalibus sibi debent cauere, quoniam in illis interdum magnam piscium stragem edere solent.