Latin
294.5 to 294.6
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 294.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Deniquè sciendum est, Lutras non solùm semetipsas ad satietatem, sed etiam propriam cauernam piscibus replere; ex quorum corruptione, &ipsae, &aer speluncam ambiens! tetrum odorem contrahunt; quocirca Gesnerus tradit, quòd in sua regione homo grauem odorem spirans, instar Lutrarum fętere dicitur. Praeter haec ingenij solertia, plurimùm Lutras valere inde colligit Albertus, quoniam hae belluae facilè cicurentur, &alacriter ad collusiones se accingant. Vnde piscatores, &qui ex piscatu magnam percipiunt voluptatem, Lutram bre ui tempore cicurant, atque ita edocent vt, dato signo, aquas intrans, magnam piscium copiam in retia tensa ire cogat; quod experimentum non nisi magno Heri emolumento fieri solet. Quid simile narrat Olaus Magnus de Lutris in Suetia cicuratis apud Magnates, quae, solo Coquinutu, in piscinam proficiscentes, captos pisces ad ipsum deferunt, idquè toties repetunt, donec iussis Coqui fuerit satisfactum. σρρ.